#Judic. VI#Judic. VII#Deut. XX#Jud. VIII
Fecerunt iterum filii Israel malum coram Domino, qui tradidit eos in manibus Madian septem annis. Ascendebant enim Madian, et Amalec singulis annis in Israel, vastantes segetes eorum, et universa jumenta trahentes in praedam. Cumque clamasset Israel ad Dominum, misit ad eos virum prophetam per quem exprobravit eis Dominus beneficia quae contulerat eis, et tamen noluerunt audire vocem ejus. Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra. Hic est vir quem Dominus miserat: Lapis autem super quem sedebat, et quercus, et ager pertinebant ad Joas patrem familiae Ezri, id est honorabiliorem inter alios illius familiae. Gedeon vero filius ejus timens hostes, qui irruerant super terram; in occulto excutiebat frumenta in torculari, ut haberet viaticum ad fugam Josephus dicit, hoc maximum fuisse divinae propitiationis indicium, quod tunc uteretur torculari pro area. Futurum enim per eum erat, ut areae replerentur, et torcularia. Et ait angelus ad eum: Dominus tecum, virorum fortissime. Cui Gedeon: Si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec mala? Et respexit in eum Dominus in angelo, et ait: Vade, ego mitto te in hac fortitudine tua, quam scilicet confero tibi, respiciendo, vel mittendo, percuties Madian quasi virum unum. Cui Gedeon: Si gratiam inveni coram te, non recedas donec revertar. Et coxit Gedeon haedum, posuitque carnes et azymos panes in canistro, et misit jus in ollam, offerens ea angelo. Cui Angelus: Pone carnes, et panem super petram, et jus desuper funde. Quo facto, tetigit ea angelus summitate virgae, quam gerebat. Et ascendit ignis de petra, et consumpsit omnia. Angelus autem evanuit ab oculis ejus. Timensque Gedeon ait: Heu me, Domine, quia vidi angelum Dei! Cui dixit Dominus: Ne timeas. Non morieris. Eadem nocte ait Dominus ad eum: Destrue aram Baal, quam erexit pater tuus, et nemus circa eam succide, et occide taurum, quem saginat idolis, alium vero taurum septennem, quem cives dedicaverunt idolo, offeres mihi in holocaustum super altare, quod aedificabis mihi in summitate petrae super quam ante sacrificium posuisti. Gedeon timens patrem, et cives, cum decem servis omnia nocte complevit, et vocavit altare pax Domini, et latuit. In crastino cives dixerunt ad Joas: Educ filium tuum, ut moriatur, quoniam fecit hoc. Quibus ille ait: Nunquid ultores estis Baal? Si Deus est Baal, vindicet se. Exinde dictus est Gedeon Jerobaal, id est fortitudo Baal, quasi fortis contra Baal. Igitur Madian, et Amalec, transito Jordane, sederunt in valle Jezrael quasi locustae. Spiritus autem Domini induit Gedeon vocavitque domum Abiezer, de cujus familia ipse erat, et ipse misit nuntios ad Manassen et Azer et Zabulon et Nepthalim. Qui occurrerunt ei triginta duo millia. Et petiit Gedeon signum victoriae a Domino in vellere posito in area, si nocte illa vellus rore complueretur, area sicca manente. Et factum est ita. Et expresso vellere, rore concham implevit. Sequenti nocte ne casu factum putaretur petiit signum in contrarium, ut area irrigaretur, et vellus siccum esset. Quod factum est. Venit autem Gedeon cum suis ad fontem qui dicitur Harad. Et ait Dominus ad Gedeon: Populus multus est tecum, ne dicat Israel: Viribus meis liberatus sum. Clama ad populum: Qui formidolosus est, revertatur. Tamen intelligendum est alia tria quae mandavi Dominus clamanda in populo, eum non tacuisse, quae Moyses dixit in Deuteronomio: Qui edifificavit domum, et non dedicavit eam revertatur. Similiter: Qui plantavit vineam, et nondum fecit eam communem, et qui desponsavit uxorem, et nondum accepit eam. Et reversi sunt de populo viginti duo millia, et tantum decem millia remanserunt. Et ait Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est. Duc eos ad aquas in calore meridiei, et eos qui lambuerint aquam manu, et lingua sicut canes, existimans magnanimos separabis. Et inventi sunt tantum ex eis trecenti viri. Et ait Dominus: In his trecentis tradam Madian in manus tuas. Quibus assumptis, et cibariis pro numero, et tubis, Gedeon se certamini dedit. Eadem nocte dixit Dominus ad Gedeon: Descende in castra Madian tu, et Pharam puer tuus tecum, et audies quid loquantur, et confortabuntur manus tuae. Dissolutum enim erat cor ejus. Qui descendens stetit in partem castrorum, ubi vigiliae erant, et audivit quemdam narrantem somnium commilitoni suo in hunc modum: Videbatur mihi quod panis ex hordeo subcinericius et comestibilis descendebat in castra Madian usque ad tabernaculum, scilicet regis, et subvertit illud, et terrae funditus coaequavit. Et ait is cui loquebatur: Vile est hordeum inter grana, et inter gentes Israel videtur abjectum, et in Israel vilis est familia Gedeonis. Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis: tradidit Dominus in manus ejus Madian. Quod audiens Gedeon adoravit. Et reversus ad socios ait: Eamus tradidit nobis Dominus castra Madian. Et divisit eos in tres partes, et dedit tubas in manus eorum dextras, lagenas vacuas, et lampades in medio lagenarum in sinistras, et ait: Quod me facere videbitis facite. Et ingressi sunt per gyrum castrorum in tribus locis in vigilia noctis mediae. Et cum confregissent hydrias, tenuerunt lampades in manibus, et insonantes tubis clamaverunt: Gladius Domini, et Gedeonis. Secundum Josephum, vacuas quoque amphoras portaverunt. Quibus simul complosis, terribilis audiebatur sonitus. Quo subito hostes excitati, turbati sunt, nec cognoscentes sese, plurimi mutuis vulneribus ceciderunt, aliis in fugam conversis usque ad Bethsettha. Viri autem de Nephtalim, et Aser et Manasse, qui redierant, conclamantes persequebantur Madian. Ephraim quoque descendit in occursum fugientium, et occupavit Jordanem usque Bethbera, et occidit duos reges Madian Oreb, et Zeb: Oreb in petra quadam; Zeb vero in torculari. Et vocatum est nomen loci illius torcular Zeb, et nomen alterius petra Oreb. Quae modico apice litterae differt a nomine Horeb; unde aquae fluxerunt per manum Moysi. Et forte differentia est in interpretatione. Et potavit Ephraim capita regum ad Gedeon. et irascentes dixerunt ad eum. Cur contempsisti vocare nos ad pugnam? Qui ait: Ne forte indignaremini. Melior est enim racemus Ephraim vindemiis Abiezer, sed in manus vestras dati sunt reges Madian. Quid tale facere potuit sicut vos fecistis. Quo audito requievit spiritus eorum. Transivitque Gedeon Jordanem cum trecentis viris, nec poterat persequi fugientes prae lassitudine. Et ait ad viros Soccoth: Obsecro, date nobis panes ut possimus persequi Zebee et Salmana. Qui negaverunt ei, et subsannaverunt eum. Id ipsum responderunt ei viri Phanuel petenti panes ab eis: Zebee autem et Salmana in valle quiescebant, nil adversi suspicantes, cum duodecim millibus tantum, caesis de exercitu centum viginti millibus. Gedeon autem repente irruit super eos, et turbato exercitu eorum, duos reges comprehensos, secum reduxit. Et revertens apprehendit puerum de Soccoth, et quaesivit ab eo nomina seniorum de Soccoth. Et descripsit ei septuaginta septem viros, quos spinis et tribulis comminuit, tanquam auctores praedictae subsannationis. Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. Cumque redisset in Ephra regionem suam dixit Zebee et Salmana. Quales erant viri quos occidistis in monte Thabor? Qui dixerunt. Similes tui. Et ait eis: Fratres mei erant uterini. Et ait primogenito suo: Interfice eos. Qui non eduxit gladium, timens quia puer erat. Surgens Gedeon occidit eos. Et dixerunt omnes filii Israel ad eum: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui. Quibus ille: Non dominabor vestri, nec filius meus, sed Dominus dominabitur in vos. Unum postulo a vobis, date mihi inaures aureas de praeda. Qui dederunt. Et fuit pondus auri mille et septingenti sicli. Et fecit ex eo Gedeon Ephod, et posuit illud in civitate Ephra, et fornicatus est omnis Israel in eo. Et factum est Gedeoni, et omni domui ejus in ruinam. Per Ephod, quod est dignius indumentum pontificis, intelligitur, quod Gedeon fecerit omnia indumenta pontificalia, et fecit in Ephra tabernaculum, et altare praeter illud quod erat in Silo. Et factus est sacerdos, et immolavit super illud hostias Domino. Quamobrem offensus Dominus omnem domum ejus fere delevit. Habuit enim septuaginta liberos de uxoribus, et unum naturalem Abimelech de concubina Dyohoma, quam habebat in Sichen. Hic occidit omnes fratres suos praeter unum. Et quievit terra quadraginta annos, quibus praefuit Gedeon. Qui mortuus est in senectute bona, et sepultus est in sepulcro patris sui in Ephra.